Латынь перевести кусочек текста:
— Maria. «Oppida parva». Formae nominativi et accusativi numeri pluralis
per litteram «a» terminantur, nam genus vocabuli «oppidum» neutrum est.
- Magister. Bene. Responsum tuum rectum et plenum est. Nunc, discipuli,
alia materia tractanda nobis est. Tu, Claudia, monstra nobis in charta magnas
Europae insulas
-Claudia ad chartam venit et Britanniam, Hiberniam, Islandiam, Siciliam, Sardiniam, Cretam monstrat.
- Magister. Discipuli, libros vestros aperlte, tu, Paule, potesne narrare
nobis argumentam tabulae, in prima libri tui pagina pictae? Noli festinare, sed
die, quaeso, clare et distincte! Paulus dicit in tabula oppidum antiquum pictum
esse, oppidum muro et fossa cingi, parvum fluvium oppido adiacere, agrum
oppido finitimum ab agricolis arari, hortos autem non solum a viris, sed etiam
a feminis atque pueris coli.
- Magister. Discipuli, nunc libros vestros claudite, tu, Marce, narra discipulis de natura patriae nostrae. Marcus dicit patriam nostram esse terram
magnam et pulchram, partim in Europa, partim in Asia sitam, multis et inflnitis
silvis, agris immensis, fluviis longis et latis abundare, multas et varias bestias
ac plantas in silvis patriae nostrae esse.
Другие вопросы по: Другие предметы
Знаешь правильный ответ?
Латынь перевести кусочек текста: — Maria. «Oppida parva». Formae nominativi et accusativi numeri plu...
Популярные вопросы